I Regum 9:23
Erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. + 9.23 Quinquaginta. ID. Quinquagesimo die post Pascha et lex in monte Sina tributa est, et Spiritus paracletus super discipulos venit. Quid ergo significat iste præpositorum numerus, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, ipsi et se et alios bene regere possunt?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 2:18Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus cæderent: tria autem millia et sexcentos præpositos operum populi.