I Regum 9:25
Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum. + 9.25 Offerebat quoque. ID. Offert Pacificus noster, etc., usque ad et ea quæ sunt Deo placita postulat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:7Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud: + 30.7 Et adolebit incensum, etc. ID., ibid., cap. 12. Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus. ID. Et adolebit incensum, etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco. Mane quando componet. ID., ibid. Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur.
Deuteronomy 16:16Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus: + 16.16 Masculinum. Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quæque a nobis exigit Deus Exod. 23, XXXIV; Eccli. 35.. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti æternæ mercedis respectu tempore præsentis vitæ bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus. In omnibus. Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant.
1 Kings 6:9Et ædificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis. + 6.9 Laquearibus. BEDA, ibid., cap. 9. Laquearia sunt tabulata, quæ magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia ternæ altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia. Sanctis sublimioribus scilicet, quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita, quasi longius in alto præeminent; quicunque intercedendo, exhortando, animas infirmorum ne deficiant, protegant. Cedrinis. ID., ibid. Cedrus arbor imputribilis, etc., usque ad nisi diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos ipsos.
1 Kings 6:38et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: ædificavitque eam annis septem. + 6.38 Ipse est mensis. BEDA ubi supra. Quæritur quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, etc., usque ad unde David Psalmum pro octava intitulavit, quem pro metu judicii cantavit, dicens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me Psal. 6.. Ædificavitque eam. Quia Ecclesia toto hujus sæculi tempore, quod septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus: et in fine sæculi suum incrementum ad finem perducit. Vel ob significationem gratiæ spiritualis, per quam Ecclesia, solum ut sit Ecclesia, percipit: quia sine donis Spiritus, nemo fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam justitiæ potest pervenire.
2 Chronicles 8:12Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, + 8.12 Holocausta. RAB. Holocaustum totum incensum dicitur, hoc in altari crematur, cum in corde cujusque electi qui seipsum totum, scilicet, carne et corde Deo vovit, opus bonum fervente charitatis igne succenditur.
2 Chronicles 26:16Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis. + 26.16 Sed cum roboratus esset, etc. Fuit Ozias primo justus, et rectum fecit in conspectu Domini: unde et hostes vicit, et multos prophetas in imperio suo habuit. Hinc quandiu vixit Zacharias sacerdos cognomento intelligens, placuit Deo cum omni veneratione serviens in templo. Sed postquam Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotii dignitatem non tam pie quam audacter invasit, nec reclamantibus Levitis et sacerdotibus obedivit: unde lepra in fronte percussus est, quam sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiele jubet Dominus Thau litteræ impressione signari. Ingressusque templum Domini, quia indutus stola sacerdotali instante solemni festivitate intravit in templum ad altare aureum, oblaturus incensum secundum Josephum. Unde ante civitatem in loco qui dicitur Eroge, scissa est media pars montis ad occidentem, et sua volubilitate per quatuor stadia procedens ad orientalem restitit montem, ita ut vias clauderet, et regias urbes opprimeret. Volunt Hebræi in anno vigesimo quinto Oziæ hoc accidisse, cujus reliqui anni sunt viginti septem. Regnavit Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulcus, apud Athenienses Agamestor imperabant, quo mortuo vidit Isaias visionem sicut ipse testatur, eo scilicet tempore quo Romulus Romani imperii conditor natus est.