The Bible Software
bible.software › Petri i › Petri i 1 › Petri i 1:15

Petri i 1:15

sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: + 1.15 Sanctum. Id est sanctificatum et sanctificantem vos ut in omni conversatione sitis sancti: unde: Estote et vos perfecti, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But as he which hath called you is holy, so be ye holy in all manner of conversation;

In Context

14quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: + 1.14 Filii. Et secure possitis exspectare, sitis filii obedientes Patri corripienti.

16quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.

Read all of Petri i 1

Cross References

Matthew 5:48Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. + 5.48 Perfecti. In charitate Dei et proximi. Cumulus perfectionis diligere etiam inimicos, et orare pro illis, sicut et Christus fecit.

Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.

2 Corinthians 7:1Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. + 7.1 Ab omni iniquitate. Scilicet mentis: quod tunc fit, si timorem Dei sequimur, quia qui sine Deo hæc agit, sanctus mundi est, non Dei. Ab omni inquinamento carnis. Id est carnalis observantiæ, et perficientes sanctificationem quæ est tantum Spiritus sancti.

Philippians 1:27Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:

Philippians 3:14ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. + 3.14 Persequor. Eo usque donec veniam ad destinatum bonum. Supernæ vocationis. Id est æternæ vitæ, ad quam vocat Deus, et ideo digna res est, etc.

1 Thessalonians 2:12deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. + 2.12 Vocavit, vocatione quæ est secundum propositum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Petri i 1:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Petri i 1:14Petri i 1Petri i 1:16 →