The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 1 › 1 Peter 1:3

1 Peter 1:3

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, + 1.3 Regeneravit. Bed. Cum nostris meritis generati essemus ad mortem, etc., usque ad ut per munditiam sitis cœli et sedes Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Blessed be the God and Father of our Lord Jesus Christ, which according to his abundant mercy hath begotten us again unto a lively hope by the resurrection of Jesus Christ from the dead,

In Context

2secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. + 1.2 Gratia. Sine gratia Christi, ad pacem reconciliationis ejus nunquam venitur, nihil pacificum nisi per gratiam ejus habere valemus. Et pax multiplicetur. Id est nulla adversitas retrahat vos a laudibus Dei, omnis tribulatio invitet vos ad laudem, quia omnia ad felicitatem multiplicantur: ut quod bene cœpistis, perfecte compleatis.

4in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, + 1.4 Incorruptibilem. Naturaliter non est anima incorruptibilis, sed gratia Dei per fidem et justitiam ad intellectum perficitur incorruptibilis. In vobis. Qui dedit vobis credentibus potestatem filios Dei fieri, posuit in vobis illam perseverantiam, per quam hæreditatem in cœlis accipiatis, quia qui non servaverit disciplinam Patris non meretur hæreditatem ejus.

Read all of 1 Peter 1

Cross References

1 Kings 8:15Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Israël, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens:

1 Chronicles 29:20Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.

Psalms 86:5Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? + 86.5 Nunquid Sion. Secundum aliam litteram. Mater Sion dicet, homo. AUG., CASS. Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit mater Sion, id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui in ea natus est et eam fundavit; ipse dicit, mater, civitati illi. CASS. Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum? AUG. Horum, secundum aliam litteram qui facti sunt, scilicet principes, in ea, id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: Elegit enim Deus infirma mundi ut confunderet fortia. 1

Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

John 1:13qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 1:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 1:21 Peter 11 Peter 1:4 →