Petri i 5:12
Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. + 5.12 Scripsi. Vobis, inquit, scripsi non ut imperans, sed obsecrans et contestans auctoritate Scripturarum hanc esse veram gratiam quam scribendo prædico, quia non est in alio aliquo salus, in quo oportet vos salvos fieri. Vel, obsecrans vos, ut hanc gratiam in qua statis, et qua imbuti estis, esse faciatis veram gratiam vestram et teneatis ut proficientem vobis. Qui gratiam spernit non gratiam minuit, sed hanc non suam, id est non sibi utilem reddit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
Cross References
John 21:21Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid? + 21.21 Domine, hic autem quid? Quia audierat Petrus se crucifigendum, voluit etiam fratris cognoscere exitum.
Acts 20:24Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
1 Corinthians 15:1Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
Ephesians 3:3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, + 3.3 Sicut supra scripsi, etc. Scilicet, ibi ipse est pax nostra. Ibi namque mysteriorum sibi revelatorum summam pro modico sermone perstrinxit, non tam totum quod noverat proferens, quam ostendens ex modico.
Colossians 1:7sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, + 1.7 Pro vobis, etc. Quorum salutem desiderans, cœpit Archippum adjuvare.