The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 1 › I Samuelis 1:14

I Samuelis 1:14

dixitque ei: Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades. + 1.14 Dixitque ei. Septuaginta,. Usquequo ebria eris? Homo videt in facie, Deus in corde. Heli æstimabat ebriam qui tantum os intuebatur: Dominus autem respexit ad orationem ejus, qui videbat cor ejus. Hic autem traditur nobis forma orandi ut non in multiloquio, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum oremus: quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Eli said unto her, How long wilt thou be drunken? put away thy wine from thee.

In Context

13Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,

15Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.

Read all of I Samuelis 1

Cross References

Joshua 22:12convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.

Job 11:14Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, + 11.14 Si iniquitates. Ibid. Iniquitas in manu, etc., usque ad si reatus sui conscientia accusat.

Psalms 62:3In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. + 62.3 Deserta. Ibid. Ubi nullus sanctorum habitat. Invia, quia non est qua inde exeas. Inaquosa, quia nec, dum ubi moraris, est ibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum, et misit aquam Verbi sui Spiritu sancto implens prædicatores: Ut fieret in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Sic in sancto apparui tibi ut viderem, etc. AUG. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio, etc., usque ad Sol enim sua luce facit nos videre, ita et Deus. 1

Proverbs 6:9Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? + 6.9 Usquequo, piger, dormies, quando. Usquequo, piger, dormies in vitiis, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur, et veniet tibi quasi viator.

Ephesians 4:25Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. + 4.25 Propter quod. Exsequitur partes veteris et novi hominis. Cum proximo. Etiam gentili: quia omnis homo proximus conditione primæ nativitatis, vel spe conversionis omnis debet putari proximus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 1:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 1:13I Samuelis 1I Samuelis 1:15 →