The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 1 › I Samuelis 1:15

I Samuelis 1:15

Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Hannah answered and said, No, my lord, I am a woman of a sorrowful spirit: I have drunken neither wine nor strong drink, but have poured out my soul before the LORD.

In Context

14dixitque ei: Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades. + 1.14 Dixitque ei. Septuaginta,. Usquequo ebria eris? Homo videt in facie, Deus in corde. Heli æstimabat ebriam qui tantum os intuebatur: Dominus autem respexit ad orationem ejus, qui videbat cor ejus. Hic autem traditur nobis forma orandi ut non in multiloquio, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum oremus: quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum, etc.

16Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens.

Read all of I Samuelis 1

Cross References

Job 30:16Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. + 30.16 Nunc autem in memetipso. In nobismet ipsis nunc anima, etc., usque ad unde mox ad corruentes redit.

Psalms 62:8Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. + 62.8 Adjutor, etc. AUG. In periculis Idumææ, etc., usque ad quia me suscepit a periculis dextera tua, id est propitatio. 1

Psalms 142:2Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. + 142.2 Et non intres in judicium. AUG. Intrant in judicium cum Domino, qui suam justitiam constituunt, quod non iste humilis; unde propheta: Quid vultis mecum in judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Cum servo tuo. Indignum est cum servo, ne dicam cum amico: et si tu dicis amicum, ego servum, fugitivus redeo, pacem quæro, non sum dignus vocari filius tuus. 1

Proverbs 14:10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. + 14.10 Extraneus. Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum, etc. Sapiens timet et declinat. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter pœnas ferat.

Proverbs 25:15Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 1:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 1:14I Samuelis 1I Samuelis 1:16 →