The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 1 › I Samuelis 1:17

I Samuelis 1:17

Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum. + 1.17 Heli ait, Vade in pace, etc. Et abiit mulier, etc. Vides mulieris fidem? Priusquam acciperet quod postulaverat, perinde confisa est, quasi jam accepisset. In causa erat, quod orasset multo cum fervore, citra ullam hæsitationem. Abiit pacato animo, quasi totum impetrasset. Insuper Deus totam anxietatem jam illi excussit ex animo, largiturus quod petebat. Hanc feminam imitemur, et in omnibus afflictionibus ad Deum confugiamus. Si nobis non fuerint liberi, ab illo postulemus, quos si acceperimus, multa cura educamus, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Eli answered and said, Go in peace: and the God of Israel grant thee thy petition that thou hast asked of him.

In Context

16Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens.

18Et illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. + 1.18 Vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. RAB. in lib. Reg. Alia translatio: Facies non concidit amplius, quia certissime se credidit exauditam. ID. Nequaquam enim Ecclesia a fide et dilectione Redemptoris in diversa declinando mutata est.

Read all of I Samuelis 1

Cross References

Judges 18:6Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis.

1 Samuel 25:35Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam: ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.

2 Samuel 15:9Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.

1 Chronicles 4:10Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. + 4.10 Invocavit. Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur: Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi, etc. Joan. 1.. Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit Ecclesia I Cor. 1.. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei hæreditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terræ. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quæ in cœlis sunt et in terra, cui malitia Judæorum nocere non potuit, qui de se ait: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, etc. Isa. 54.. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eum, nec diabolus dominabitur ei, quia data est ei potestas super omnem virtutem inimici

Psalms 20:5Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. 1

Luke 7:50Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. + 7.50 Fides tua te salvam fecit. Fides salvam fecit, quia quod petiit, posse accipere non dubitavit, quia jam spem ab illo acceperat, a quo salutem quærebat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 1:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 1:16I Samuelis 1I Samuelis 1:18 →