I Samuelis 1:18
Et illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. + 1.18 Vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. RAB. in lib. Reg. Alia translatio: Facies non concidit amplius, quia certissime se credidit exauditam. ID. Nequaquam enim Ecclesia a fide et dilectione Redemptoris in diversa declinando mutata est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 32:5Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Genesis 33:8Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
Ruth 2:2Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas quæ fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mea.
Psalms 34:6Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos. 1
John 16:24Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Philippians 4:6Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. + 4.6 Sed in omni oratione. Oratio et obsecratio, communiter pro se vel aliis, de quibuslibet, at petitio de rebus nominatim necessariis fit. Innotescant. Hæc notitia assiduitate fit, et vigilantia orationis. Tunc demum pax custodit corda in Christo. Hoc ideo dicit, quia qui cum Deo habet pacem, non timet mentem adversam. Apud Deum. Vel angelis, qui Deo eas offerunt. Unde: Cum oraretis, orationem vestram obtuli apud Deum. Vel nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam.