I Samuelis 1:19
Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. + 1.19 Et recordatus est ejus Dominus. ID. Quia Anna Dominum devote postulavit, concepit et peperit. Sic Ecclesia per naturalem intellectum orans, mysterium incarnationis corde concepit, ore confessionis genuit. Et adoraverunt. ORIG., ubi supra. Non invenitur orare in hoc cantico, etc., usque ad si autem dimiserit, vincit Amalec inimicus Dei
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 8:1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. + 8.1 Recordatus est autem Deus Nœ, etc. Adduxit spiritum super terram, etc. ALCUIN., quæst. in Gen. De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas: tunc ferebatur, ut, congregatis in suum locum, terra appareat: nunc adducitur, ut, ablatis aquis diluvii, faciem terræ revelaret. Potest per spiritum ventus intelligi, juxta illud psalmi CVI: Et stetit spiritus procellæ, cujus scilicet flatibus aqua recederet.
Genesis 30:22Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
1 Samuel 1:1Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus: + 1.1 Ramathaim Sophim, de monte, etc. ORIG., hom. de Elcana. Sive Armathaim, quod in aliis codicibus habetur, etc., usque ad in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur. ID. Hic habuit duas uxores, etc., usque ad hanc sobolem ex imitatione Annæ sicut et ipsa oremus. RAB., in lib. Reg. Prius historicæ prophetiæ generatio dicenda, etc., usque ad cum soror ejus gauderet numerositate prolis. HIERON., lib. de Nom. Heb. Elcana allegorice possessio Dei qui est filius Dei, dicens: Dominus possedit me: qui bene vir unus, non numero, sed quia nunquam mutatur, nec a se aliter efficitur Deus. Armathaim Sophim excelsa vel specula, hæc est superna Jerusalem; de qua veniens, speculationem docuit, et morte sua possidere fecit. Jeroham, misericors. Eliu, Deus meus. Thohu, signatus. Suph, effundens, quia per misericordiam ad nos veniens signatus in passione ait: Deus meus, Deus meus Matth. 27., ubi semetipsum exinaniens effudit, unde: Unguentum effusum nomen tuum Cant. 1., effusum a suis invisibilibus ad nostra visibilia. Ephrathæus, frugifer, quia donis Spiritus sancti abundat. Ephrathæus ab Ephrata uxore Caleb, vel Ephrata civitate, quæ post dicta est Bethlehem, vel ab Ephraim ut nonnulli aiunt, quia fuit a de Ramatha civitate Ephraim, quæ sita est in monte Sophim, qui mons est in tribu Ephraim GREG., in lib. Reg. Phenenna est synagoga, quæ secunda primum filios Deo per legem generabat, sed jam propter infidelitatem infecunda manet. Anna sterilis Ecclesia gentium quæ olim sterilis a prole spirituali, nunc gratia Christi redempta. Anna enim, quæ interpretatur gratia, Deo filios per baptisma et Spiritum sanctum gignit. Silo. Est in nonagesimo milliario Neapoleos in regione Athabitana.
1 Samuel 2:11Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
1 Samuel 8:4Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
1 Samuel 15:34Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.