The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 1 › I Samuelis 1:20

I Samuelis 1:20

Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. + 1.20 Vocavitque nomen ejus Samuel. Id est Deus. Annæ primogenitus propheta. Quis est hic nisi Dominicus homo? RAB. Samuel postulatio Dei vel nomen ejus: actor, scilicet nativitatis ejus Deus, quia sterili oranti concessit filium, qui cunctis diebus sibi in templo deserviret. ID. Ecclesia ex nationibus, etc., usque ad cum perfecta fide incarnationis junxit se primitivæ Ecclesiæ ex Judæis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore it came to pass, when the time was come about after Hannah had conceived, that she bare a son, and called his name Samuel, saying, Because I have asked him of the LORD.

In Context

19Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus. + 1.19 Et recordatus est ejus Dominus. ID. Quia Anna Dominum devote postulavit, concepit et peperit. Sic Ecclesia per naturalem intellectum orans, mysterium incarnationis corde concepit, ore confessionis genuit. Et adoraverunt. ORIG., ubi supra. Non invenitur orare in hoc cantico, etc., usque ad si autem dimiserit, vincit Amalec inimicus Dei

21Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.

Read all of I Samuelis 1

Cross References

Genesis 4:25Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. + 4.25 Cognovit quoque adhuc, etc. Per Seth, qui interpretatur resurrectio, signatur vita Christi ex mortuis: quod in verbis matris significatur: Posuit mihi Dominus semen aliud, quasi dicat Ecclesia: Quæ luctum pertuli de mortuo, gaudeo de resuscitato.

Genesis 16:11Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.

Genesis 30:6Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

Exodus 2:10Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.

1 Chronicles 4:10Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. + 4.10 Invocavit. Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur: Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi, etc. Joan. 1.. Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit Ecclesia I Cor. 1.. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei hæreditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terræ. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quæ in cœlis sunt et in terra, cui malitia Judæorum nocere non potuit, qui de se ait: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, etc. Isa. 54.. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eum, nec diabolus dominabitur ei, quia data est ei potestas super omnem virtutem inimici

Matthew 1:21Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. + 1.21 Pariet. Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: Pariet. Et ita eris necessarius procurationi. Et vocabis nomen ejus Jesum. Idem dicit isti quod prædixerat Mariæ ut promissum Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repræsentet ex voce. Ipse enim. Nomen interpretatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 1:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 1:19I Samuelis 1I Samuelis 1:21 →