bible.software › I Samuelis › I Samuelis 1 › I Samuelis 1:24
I Samuelis 1:24
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when she had weaned him, she took him up with her, with three bullocks, and one ephah of flour, and a bottle of wine, and brought him unto the house of the LORD in Shiloh: and the child was young.
In Context
23Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. + 1.23 Precorque ut impleat Dominus. Quod vovisti, vel suum quod promisit per Heli. cum ait: Det tibi Deus petitionem, etc. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte. Et adduxit. Non vult Anna puerum ducere ad domum Dei antequam ablactetur: quia Ecclesia nullum ad sacerdotium provehit dum lactis infantiæ particeps est, non solidi cibi et intelligentiæ spiritalis capax. HIERON., lib. de Trad. Hebr. in lib. Reg. In Hebræo: Modio farinæ, sed vitio scriptorum depravatum est. Si enim cum tribus vitulis tres modios farinæ obtulit contra legem fecit, in qua dicitur: Vitulum de armento unum, arietem unum, agnos agniculos immaculatos septem, in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum. Hæc vero decima, pars decima ephi erat. Unde intelligitur, quod Elcana non obtulit tres modios farinæ, cum tribus vitulis, sed novem decimas.
25et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
Read all of I Samuelis 1
Cross References
Numbers 15:9dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin:
Deuteronomy 12:11in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.
Joshua 18:1Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.
1 Kings 11:20Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.
This Verse In Other Editions
Study I Samuelis 1:24