The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 1 › I Samuelis 1:3

I Samuelis 1:3

Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. + 1.3 Sacerdotes Domini GREG., ibid.. Quomodo sacerdotes Domini, qui inferius filii Belial dicuntur? Eo tempore sacerdotes Domini dicti sunt, quando simulacrorum sacerdotes ex falsorum deorum nominibus censebantur, ut hoc insigni ab illis discernantur. His enim verbis eorum fides, non vita, prædicatur, quia et pravitatem exercebant operis, sed non errabant in fide conditoris. Ophni, discalceatus, sive insania conversionis. Phinees. ORIG., hom. de Elcana. Os mutum, scribas et Pharisæos significat, etc., usque ad merito ergo dimissi sunt et Deo derelicti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And this man went up out of his city yearly to worship and to sacrifice unto the LORD of hosts in Shiloh. And the two sons of Eli, Hophni and Phinehas, the priests of the LORD, were there.

In Context

2et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii: Annæ autem non erant liberi.

4Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes: + 1.4 Venit ergo dies et immolavit Elcana deditque Phenennæ, etc. HIER., l. de tradit. Heb. Hæ partes, vestes intelliguntur, quæ in tribus festivitatibus Paschæ videlicet, et Pentecostes, et Tabernaculorum, juxta morem illius gentis, uxoribus, et liberis, ac famulis dabantur Annæ autem dedit partem unam tristis, quia non habebat filios quibus amplius daret. Phenennæ, id est synagogæ, et filiis dedit partes, id est, temporalia bona, juxta illud: Dedit eis regiones gentium Psal. 104.. Et quia primum credita sunt illis eloquia Dei, Annæ, id est, Ecclesiæ gentium dedit partem unam, scilicet ingenium. Bene ait. Tristis, quia concluserat Dominus vulvam ejus nondum enim advenerat tempus miserendi ejus, ut spirituali gratia fecundaretur. Sicut Phenenna Annam, ita synagoga gentilitatem despiciebat. Multi ex gentilibus Redemptoris adventum, ut in Job reperimus, exspectaverunt, et quia in prece perseveraverunt, tandem redemptor flenti et non capienti cibum Annæ, consolationem adhibuit, dicens:

Read all of I Samuelis 1

Cross References

Exodus 23:17Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

Deuteronomy 12:5sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis:

Deuteronomy 16:16Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus: + 16.16 Masculinum. Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quæque a nobis exigit Deus Exod. 23, XXXIV; Eccli. 35.. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti æternæ mercedis respectu tempore præsentis vitæ bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus. In omnibus. Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant.

Judges 18:31Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israël.

1 Samuel 1:21Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.

1 Samuel 2:19Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. + 2.19 Tunicam. Tunica quam faciebat Anna, id est gratia, et puero tradebat; inceptiva doctrina est, qua fideles prima rudimenta accipiunt, unde: Lac vobis potum dedi, non escam I Cor. 3.. Superhumerale vero lineum, castitatem et continentiam cum bonis operibus signat. Qui enim Domino ministrare desiderat, necesse est ut caste et continenter vivat, et bonis operibus se exerceat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 1:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 1:2I Samuelis 1I Samuelis 1:4 →