The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 1 › I Samuelis 1:4

I Samuelis 1:4

Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes: + 1.4 Venit ergo dies et immolavit Elcana deditque Phenennæ, etc. HIER., l. de tradit. Heb. Hæ partes, vestes intelliguntur, quæ in tribus festivitatibus Paschæ videlicet, et Pentecostes, et Tabernaculorum, juxta morem illius gentis, uxoribus, et liberis, ac famulis dabantur Annæ autem dedit partem unam tristis, quia non habebat filios quibus amplius daret. Phenennæ, id est synagogæ, et filiis dedit partes, id est, temporalia bona, juxta illud: Dedit eis regiones gentium Psal. 104.. Et quia primum credita sunt illis eloquia Dei, Annæ, id est, Ecclesiæ gentium dedit partem unam, scilicet ingenium. Bene ait. Tristis, quia concluserat Dominus vulvam ejus nondum enim advenerat tempus miserendi ejus, ut spirituali gratia fecundaretur. Sicut Phenenna Annam, ita synagoga gentilitatem despiciebat. Multi ex gentilibus Redemptoris adventum, ut in Job reperimus, exspectaverunt, et quia in prece perseveraverunt, tandem redemptor flenti et non capienti cibum Annæ, consolationem adhibuit, dicens:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the time was that Elkanah offered, he gave to Peninnah his wife, and to all her sons and her daughters, portions:

In Context

3Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. + 1.3 Sacerdotes Domini GREG., ibid.. Quomodo sacerdotes Domini, qui inferius filii Belial dicuntur? Eo tempore sacerdotes Domini dicti sunt, quando simulacrorum sacerdotes ex falsorum deorum nominibus censebantur, ut hoc insigni ab illis discernantur. His enim verbis eorum fides, non vita, prædicatur, quia et pravitatem exercebant operis, sed non errabant in fide conditoris. Ophni, discalceatus, sive insania conversionis. Phinees. ORIG., hom. de Elcana. Os mutum, scribas et Pharisæos significat, etc., usque ad merito ergo dimissi sunt et Deo derelicti.

5Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.

Read all of I Samuelis 1

Cross References

Leviticus 7:15cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. + 7.15 Cujus carnes eadem comedentur die, etc. ORIG., ubi supra. Alius animæ cibus est lactis, etc., usque ad: Sint, inquit, nova et vetera. Usque mane. Futurum sæculum, ubi erit verus dies qui nocti hujus sæculi succedit, non vult nostram vitam imperfectam relinqui per quam nos oportet salvari: in futuro enim non licebit operari.

Deuteronomy 12:17Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum: + 12.17 In oppidis. Id est, meritis tuis non assignabis, quæ divina largitate perceperis, non viribus tuis, sed Deo, cujus munere hoc habueris Gal. 6..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 1:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 1:3I Samuelis 1I Samuelis 1:5 →