The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 1 › I Samuelis 1:5

I Samuelis 1:5

Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But unto Hannah he gave a worthy portion; for he loved Hannah: but the LORD had shut up her womb.

In Context

4Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes: + 1.4 Venit ergo dies et immolavit Elcana deditque Phenennæ, etc. HIER., l. de tradit. Heb. Hæ partes, vestes intelliguntur, quæ in tribus festivitatibus Paschæ videlicet, et Pentecostes, et Tabernaculorum, juxta morem illius gentis, uxoribus, et liberis, ac famulis dabantur Annæ autem dedit partem unam tristis, quia non habebat filios quibus amplius daret. Phenennæ, id est synagogæ, et filiis dedit partes, id est, temporalia bona, juxta illud: Dedit eis regiones gentium Psal. 104.. Et quia primum credita sunt illis eloquia Dei, Annæ, id est, Ecclesiæ gentium dedit partem unam, scilicet ingenium. Bene ait. Tristis, quia concluserat Dominus vulvam ejus nondum enim advenerat tempus miserendi ejus, ut spirituali gratia fecundaretur. Sicut Phenenna Annam, ita synagoga gentilitatem despiciebat. Multi ex gentilibus Redemptoris adventum, ut in Job reperimus, exspectaverunt, et quia in prece perseveraverunt, tandem redemptor flenti et non capienti cibum Annæ, consolationem adhibuit, dicens:

6Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus:

Read all of I Samuelis 1

Cross References

Genesis 11:30Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

Genesis 20:18concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

Genesis 30:2Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?

Genesis 45:22Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: + 45.22 Benjamin vero dedit, etc. Trecenti argentei dantur Benjamin, quos a Christo accepit qui prædicat Trinitatem, vel Christi crucem. Unde Paulus ait I ad Corinth. 2: Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Quinque stolas accepit, id est sapientiam omnium sensuum. Præcellit ergo Paulus abundantia meritorum: sed et fratres, id est alii prædicatores, habent gratiam suam, id est binas stolas, ut confiteantur Christum Deum et hominem. Unde Prov. 31: Omnes domestici ejus vestiti duplicibus, id est mystica et morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, et Christus promissis muneribus invitat populum suum. Munera portant asini, id est gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem portant utiles in typo Christi munera, in Evangelio munerum largitore. ISID. Expavit Jacob, id est plebs incredula: sed postquam gesta Christi cognovit, revixit spiritus ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, Paulo et Joanne, populus Judæorum ad gratiam. Occurrit illi Judas, qui interpretatur confessio, quia præcedit confessio quos ante perfidia possidebat: et sic Joseph, id est Christus, occurrit, qui senem jam ætate suscipiat ultimo tempore populum Judæorum, non secundum merita, sed secundum electionem gratiæ, et imponat manum super oculos ejus, et cæcitatem auferat; quod distulit, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum. Unde ad Romanos undecimo capite: Quia cæcitas ex parte in Isræl facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Isræl salvus fieret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 1:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 1:4I Samuelis 1I Samuelis 1:6 →