I Samuelis 10:1
Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. + 10.1 Tulit autem. Lenticula vas fictile quadrangulum, in latere habens foramen per quod fragilitas regni designatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:
Joshua 5:14Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
1 Samuel 8:9Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
1 Samuel 9:16Hac ipsa hora quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjaminm, et unges eum ducem super populum meum Israël: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum: venit enim clamor eorum ad me. + 9.16 Et unges eum ducem. Saul unctus Christum significat, qui et ipse Christus appellatus est; unde, Quare non timuisti mittere manum in Christum Domini II Reg. 1.?
1 Samuel 15:1Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël: nunc ergo audi vocem Domini. + 15.1 Et dixit, etc. Bovem, etc. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Ideo jubet Dominus demoliri jumenta Amalec, etc., usque ad subsannationem Dei in cœlum projecerunt.
1 Samuel 16:13Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.