The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 10 › I Samuelis 10:11

I Samuelis 10:11

Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quænam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, when all that knew him beforetime saw that, behold, he prophesied among the prophets, then the people said one to another, What is this that is come unto the son of Kish? Is Saul also among the prophets?

In Context

10Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum. + 10.10 Et venerunt. Significat quod Judæis omnia quæ Moyses et prophetæ prædixerant, evenerunt. Ipsi vero libros legis et prophetarum tenentes, divinare videntur, cum futura mysteria de Christo et Ecclesia in eis scripta pronuntiare noscuntur.

12Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas? + 10.12 Et quis. Quasi quis major illo in dignitate et sapientia? Potest ergo tanquam pater et magister inter prophetas versari. Et quis pater eorum id est prophetarum, subauditur nisi Deus. Mystice, seniores Isræl, reprobato Samuele, regem sibi petierunt, et Scribæ cum Pharisæis, repulso Christo vero sacerdote, clamaverunt: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., unde Samuel interpretatur: nomen ejus Deus; Saul, petitus sive petitio, qui a populo est postulatus, Barabbas intelligitur. Cis durus vel vomens; Abiel, pater meus Deus, Judæi enim duri et vomentes Deum Patrem confitendo, Filium negant; sed qui negat Filium, negat et Patrem qui misit eum I Joan. 2.. Saul asinas patris quærens, in regno assumptus est. Salvator a Patre missus ad oves quæ perierant domus Isræl, super cunctum populum in regem constitutus est. Tot enim sunt asinæ quot oves. Saul accepit armum, et Christus principatum Matth. 15.. Saul a Samuele est unctus, et Unigenitus a patre spirituali unctione delibutus. Ab numero Saul supereminebat, quia caput nostrum super nos est Christus I Cor. 11..

Read all of I Samuelis 10

Cross References

1 Samuel 19:24Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas? + 19.24 Prophetavit. Isti prophetæ religiosi viri erant, dicti Nazareni, qui non bibebant vinum, et vacabant semper canentes hymnos et psalmos. Nudus. Et Judæi fide atque sacerdotio et regno nudati, legem et prophetas in ore habent. Num et Saul. Proverbium dicitur, quod in ore loquentium sæpe versatur. Mira enim res videbatur, hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere, recte dicimus, Num et Saul inter prophetas? RAB. Magna quæstio hic oritur, etc., usque ad sed regalibus tantum intelligendum est. ID. Item quæritur, etc., usque ad quanto illis donis non bene usi sunt.

John 7:15Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?

Acts 2:7Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt?

Acts 4:13Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: + 4.13 Sine litteris, etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticæ artis peritiam non haberent, hæc dicebantur. Idiotæ. Idiotæ dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: Græce, Latine proprietas. BEDA. Illitterati mittuntur ad prædicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud: Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi I Cor. 1..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 10:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 10:10I Samuelis 10I Samuelis 10:12 →