I Samuelis 10:12
Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas? + 10.12 Et quis. Quasi quis major illo in dignitate et sapientia? Potest ergo tanquam pater et magister inter prophetas versari. Et quis pater eorum id est prophetarum, subauditur nisi Deus. Mystice, seniores Isræl, reprobato Samuele, regem sibi petierunt, et Scribæ cum Pharisæis, repulso Christo vero sacerdote, clamaverunt: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., unde Samuel interpretatur: nomen ejus Deus; Saul, petitus sive petitio, qui a populo est postulatus, Barabbas intelligitur. Cis durus vel vomens; Abiel, pater meus Deus, Judæi enim duri et vomentes Deum Patrem confitendo, Filium negant; sed qui negat Filium, negat et Patrem qui misit eum I Joan. 2.. Saul asinas patris quærens, in regno assumptus est. Salvator a Patre missus ad oves quæ perierant domus Isræl, super cunctum populum in regem constitutus est. Tot enim sunt asinæ quot oves. Saul accepit armum, et Christus principatum Matth. 15.. Saul a Samuele est unctus, et Unigenitus a patre spirituali unctione delibutus. Ab numero Saul supereminebat, quia caput nostrum super nos est Christus I Cor. 11..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.
Cross References
Isaiah 54:13universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
John 7:16Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. + 7.16 Respondit eis: Mea doctrina, hominis, non est mea, sed Dei. Vel quia non est verbum nullius, sed alicujus doctrina ejus, id est ipse verbum, doctrina ejus non est sua, sed ejus a quo est: quod est - Ego non sum a meipso. Et quia hoc profundum vidit non omnes intellecturos, dedit consilium: Si vis intelligere, crede. Hoc est: Si quis credit me Filium Dei, cognoscet de doctrina, id est, intelliget quod doctrina mea non est mea.