I Samuelis 10:16
Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
17Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha:
Cross References
Judges 14:6Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.
1 Samuel 9:20Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque Israël? nonne tibi et omni domui patris tui?
Proverbs 12:23Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.] + 12.23 Homo versutus. Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere. Cor insipientium provocat. Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quæ nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiæ, quam habere videbantur auferunt.
Ecclesiastes 3:7Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi. + 3.7 Tempus tacendi et tempus. HIER. Docemus in Ecclesiis quod nescimus. Omnes artes absque doctore non discimus, sola hæc tam vilis et tam facilis, ut præceptore non egeat. Nihil nobis videtur esse rectum, nisi quod discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri. Tempus loquendi. Disciplina Pythagoræ est per quinquennium tacere, et postea eruditos loqui.