I Samuelis 10:25
Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 17:20Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël. + 17.20 Superbiam. Quasi, sciat se esse fratrem. Unum patrem Deum omnes habemus, cui dicimus: Pater noster, qui es in cœlis, etc. Luc. 11.. Superbiam. Benedictio est regnare super Isræl, scilicet regnando facere Isræl, scilicet Deum videntes.
1 Samuel 8:9Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
Ezekiel 45:9Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israël: iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite: separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus.
Romans 13:1Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. + 13.1 Omnis anima. AUG. Expositio prop. 720 ex epist. ad Rom. Quod ait Apostolus hic rectissime admonet, etc., usque ad tamen omnis homo subditus sit superiori se. Non est enim potestas. Potestas est a Deo; sed quæ a Deo sunt, ordinata sunt; ergo potestas est ordinata. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, de bona potestate patet, quod eam perfecit Deus. Rationabiliter de mala videri potest, dum et boni per eam purgantur, et mali damnantur, et ipsa in deterius præcipitatur. Et scias, quod nomine potestatis interdum accipitur potestas ipsa, quæ datur alicui a Deo, aliquando ipse homo habens potestatem; quod diligens lector distinguat. Quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. Id est, rationabiliter a Deo disposita, unde: Deus potentes non abjicit, cum et ipse potens sit Job. 36.. GREG. Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiæ, etc., usque ad quia nequaquam justa potentia, sed actio prava damnatur.
Titus 3:1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: + 3.1 Ad omne opus, etc. Quasi dicat: Admone, ut ad malum tardi sint, sed ad bonum parati, scientes quod singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur.