I Samuelis 10:7
Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. + 10.7 Quando ergo. Quasi his signis nosse poteris quod Deus te regem fore voluit. Ideo in omnibus regaliter age, quia Dominus tecum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 4:8Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
Joshua 1:5Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
Judges 6:12apparuit ei angelus Domini, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime.
1 Samuel 3:19Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
2 Samuel 7:3Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est. + 7.3 Omne quod est in corde tuo, vade et fac. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Patet quod prophetiæ spiritus, prophetarum mentes non semper irradiat. Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3.. Hinc Eliseus ait: Dominus celavit a me, et non indicavit mihi IV Reg. 4.. Quod Deus ex dispensatione pietatis disponit: quia dum prophetiæ spiritum dat et subtrahit, prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiæ spiritum non habentes cognoscant quod sint de semetipsis. GREG., lib. VII Moral., cap. 17. Mundus in se esse a vitiis debet, etc., usque ad necesse est ut instituere proximorum mentes erubescat.
Ecclesiastes 9:10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.