I Samuelis 11:1
Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi. + 11.1 RAB. Jabes sensus: Galaad acervus testimonii. Naas, id est serpens, scilicet diabolus ascendit contra sensum testimonii Scripturæ eruditum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:32Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.
Judges 10:7Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
Judges 11:8Dixeruntque principes Galaad ad Jephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. + 11.8 Dixeruntque principes. AUG., ibid. Tale quid figuratum est in Joseph, etc., usque ad in qua regni ejus non erit finis. Et pugnes. AUG. Quod contra filios Ammon dux quæritur Jephte, quibus victis liberentur qui eo duce bellare cupiebant: quia Ammon interpretatur filius populi mei, vel populus mœroris; aut illi significantur inimici qui ex ipsa gente in infidelitate permanserunt; aut omnes gehennæ prædestinati: ubi erit fletus et stridor dentium, tanquam populo mœroris. Quanquam populus mœroris diabolus et angeli ejus convenienter intelliguntur: vel quia æternam miseriam eis quos decipiunt, acquirunt, vel quia ipsi æternæ miseriæ deputati sunt.
Judges 21:10Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
1 Samuel 31:11Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul, + 31.11 Habitatores. Quos Saul ab adversariis defenderat, rependunt quod possunt. Nos quoque benefactores nostros gladio peccati peremptos, quoad possumus, a Philisthinorum opprobrio eripiamus.
2 Samuel 10:1Factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo. + 10.1 Factum est autem post hæc, ut moreretur rex filiorum Ammon, etc., Faciam, etc. HIERON. Quando David fugit a facie Achis regis Geth, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam. De Naas itaque venit ad speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus et mater, et omnis domus ejus: inde pervenit ad Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem et omnem domum suam. Quod vero dixit Achis rex Geth: Hic ne ingredietur domum meam? Abiit inde David et fugit in speluncam Odollam I Reg. 21., subaudiendum de domo Naas. Si quæratur cur ad Achis redierit, quem prius fugerat, intelligendum est eum ad quem rediit fuisse filium ejus quem fugit. Unde in sequentibus de Achis, cum quo descendebat David in prælium filius fuisse dicitur Maoch. Non enim a patre hoc patronymicum sed a matre sumpsit, quæ Maacha vocabatur.