The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 11 › I Samuelis 11:10

I Samuelis 11:10

Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore the men of Jabesh said, To morrow we will come out unto you, and ye shall do with us all that seemeth good unto you.

In Context

9Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui lætati sunt.

11Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. + 11.11 Dispersi sunt. Quia congregatio pravorum, charitatis et fidei unitate non jungitur, abinvicem dissensione separatur; unde: Inimici tui, Domine, peribunt et dispergentur Psal. 91..

Read all of I Samuelis 11

Cross References

1 Samuel 11:2Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël. + 11.2 Et respondit. Bellum Naas, bellum hæreticorum contra Ecclesiam significat. Naas interpretatur serpens, Ammon comprimens vel coangustans, vel populus mœroris. Jabes exsiccata; Galaad acervus testimonii; Naas ergo significat serpentem antiquum, qui est princeps Ammonitarum, id est hæreticorum. Hic est enim populus mœroris, qui non habet gaudium Spiritus sancti, qui disponit fœdus cum populo Ecclesiæ, ut eruat oculos dextros, visum scilicet sanæ orthodoxæ fidei. Sinistrum relinquit oculum, ut scilicet prava tantum sentiat. Sed mens fidelium exsiccata a sorde vitiorum, acervum testimonii, id est, scientias sanctæ Scripturæ congerit, quibus viriliter resistat hosti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 11:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 11:9I Samuelis 11I Samuelis 11:11 →