The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 11 › I Samuelis 11:2

I Samuelis 11:2

Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël. + 11.2 Et respondit. Bellum Naas, bellum hæreticorum contra Ecclesiam significat. Naas interpretatur serpens, Ammon comprimens vel coangustans, vel populus mœroris. Jabes exsiccata; Galaad acervus testimonii; Naas ergo significat serpentem antiquum, qui est princeps Ammonitarum, id est hæreticorum. Hic est enim populus mœroris, qui non habet gaudium Spiritus sancti, qui disponit fœdus cum populo Ecclesiæ, ut eruat oculos dextros, visum scilicet sanæ orthodoxæ fidei. Sinistrum relinquit oculum, ut scilicet prava tantum sentiat. Sed mens fidelium exsiccata a sorde vitiorum, acervum testimonii, id est, scientias sanctæ Scripturæ congerit, quibus viriliter resistat hosti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Nahash the Ammonite answered them, On this condition will I make a covenant with you, that I may thrust out all your right eyes, and lay it for a reproach upon all Israel.

In Context

1Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi. + 11.1 RAB. Jabes sensus: Galaad acervus testimonii. Naas, id est serpens, scilicet diabolus ascendit contra sensum testimonii Scripturæ eruditum.

3Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israël, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.

Read all of I Samuelis 11

Cross References

Genesis 34:14Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos.

Numbers 16:14Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum: an et oculos nostros vis eruere? non venimus.

1 Samuel 11:10Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.

2 Kings 18:31Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibetis aquas de cisternis vestris,

Jeremiah 39:7Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 11:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 11:1I Samuelis 11I Samuelis 11:3 →