I Samuelis 11:9
Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui lætati sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
Cross References
1 Samuel 31:11Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul, + 31.11 Habitatores. Quos Saul ab adversariis defenderat, rependunt quod possunt. Nos quoque benefactores nostros gladio peccati peremptos, quoad possumus, a Philisthinorum opprobrio eripiamus.
1 Chronicles 10:12consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. + 10.12 Quercum quærat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus, etc. Ut ad requiem perveniant. Post sex enim hujus sæculi ætates quibus in carne laboramus, sequitur septima quietis animarum. Mystice, de cæcitate Judæorum sabbatum carnaliter observantium, contribules sui, id est fideles continue dolent, et quasi septem diebus jejunant. Percepto autem mysterio octavæ diei resurrectionis, utrique perpetua festivitate gaudebunt. Moraliter autem viri sancti detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulturæ oblivionis tradunt. Septem dies jejunant, id est omne tempus hujus vitæ, quod septenario dierum numero volvitur, in continentia ducunt, et abstinent ab omni malo ne similiter moriantur.