I Samuelis 12:1
Dixit autem Samuel ad universum Israël: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 8:7Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
1 Samuel 10:1Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. + 10.1 Tulit autem. Lenticula vas fictile quadrangulum, in latere habens foramen per quod fragilitas regni designatur.
1 Samuel 11:14Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.