I Samuelis 12:10
Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 2:11Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
Judges 3:7Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
Judges 3:15Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab. + 3.15 Salvatorem. ID., hom. 3. Salvatores vel judices, etc., usque ad quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Qui utraque manu pro dextera utebatur. Secundum spiritualem intelligentiam, omnes sancti ambidextri dicuntur, diabolus et principes ejus, ambisinistri. Totum enim quod agunt, sinistrum est et perversum, æterno igni cum his, qui a sinistris sunt, deputatum.
Judges 6:7Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
Judges 10:15Dixeruntque filii Israël ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos.
1 Samuel 7:2Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum. + 7.2 Annus vicesimus erat, quando septimo anno regni Saul allata est in castra de Cariathiarim. Annus vice. RAB. Non ita intelligendum est, etc., usque ad quia nulla societas lucis ad tenebras.