I Samuelis 12:14
Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem.
Cross References
Deuteronomy 13:5Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui.
Joshua 24:14Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.
2 Chronicles 15:2egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
Psalms 105:28Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. + 105.28 Et initiati sunt Beelphegor. ID. Vel, consecrati sunt, quasi modo ad tempus colentes: gravior excessus et vehementior ira dæmonibus devovebant filios. AUG. Et initiati sunt, antequam diceret, etc., usque ad cujus major interitus futurus erat, liberavit. 1
Romans 2:7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: