I Samuelis 12:19
Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.
Cross References
Exodus 9:28Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
Exodus 32:30Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
1 Samuel 7:5Dixit autem Samuel: Congregate universum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dominum.
1 Samuel 8:6Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
Job 42:8Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
Isaiah 26:16Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.