I Samuelis 12:20
Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
Cross References
Deuteronomy 10:12Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
Deuteronomy 31:29Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
1 Chronicles 28:9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
Psalms 101:3Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 1
Jeremiah 3:1[Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. + 3.1 Vulgo dicitur: si dimiserit. Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur. Si dimiserit vir. HIER. Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et hæreticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis. Tu autem fornicata es. Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt. Tamen revertere. Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quæ post adulterium audet reverti ad virum.
1 Peter 3:16Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. + 3.16 Sed cum modestiæ. In ipsa doctrinæ scientia qualitatem docendi monet observari, ut humilitas et vivendo et loquendo monstretur.