bible.software › I Samuelis › I Samuelis 13 › I Samuelis 13:15
I Samuelis 13:15
Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Samuel arose, and gat him up from Gilgal unto Gibeah of Benjamin. And Saul numbered the people that were present with him, about six hundred men.
In Context
14sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus. + 13.14 Sed nequaquam. Reprobatio Saulis, ablatio regni Judæorum. David ei superstes, Christus populo Judæorum successurus. Quæsivit sibi. Non quasi ubi sit nesciens, sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quærit. Non solum enim Deo Patri, sed ipsi quoque Unigenito, qui venit quærere quod perierat, sic jam non eramus ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. Quæret ergo sibi, dixit: suum habebit, unde in Latina lingua hoc verbum accipit præpositionem, et acquirit dicitur; quod satis apertum est. Sine præpositione etiam quærere intelligitur acquirere, ex quo lucra vocantur quæstus. Virum juxta cor. David significat, vel ipsum mediatorem Novi Testamenti, qui figurabatur in chrismate in quo unctus est David, et progenies ejus. RAB. Diabolus quoque per paganos, etc., usque ad sed futuram inquirimus.
16Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin: porro Philisthiim consederant in Machmas.
Read all of I Samuelis 13
Cross References
1 Samuel 13:6Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis. + 13.6 Absconderunt se in speluncis. ID. Absconsis scilicet, etc., usque ad sociaverunt se cum suis in prælio.
This Verse In Other Editions
Study I Samuelis 13:15