I Samuelis 14:1
Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. + 14.1 Jonathas. Columbæ donum. Hi sunt qui dono Spiritus sancti replentur, per quos Dominus hæreticorum conventus dissipat, atque in fugam vertit. Armiger ejus spiritualium discipuli, qui non per plana, sed ardua iter arripiunt: quia sacerdotes hostibus contraire nequeunt, si non per arctam viam gradientes, inter utrumque Testamentum, et inter prospera et adversa, quasi duos scopulos dextra lævaque, incedunt, et ad alta contemplationis toto animi nisu conscendunt. Jonathas non nisi provocatus ad hostes transit: quia catholici adversus hæreticos non contentionem commovent, nisi prius ad certamen provocentur. Jonathas ergo in agro culturæ hostes prosternit: et doctores in meditatione Scripturæ hæreticos vincunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 14:6Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.
1 Samuel 13:2Et elegit sibi Saul tria millia de Israël: et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin: porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. + 13.2 Gabaa. ID. Urbs est Phinees filii Eleazari, etc., usque ad viri cum Saul remanentes catholici Christo firmiter adhærentes.
1 Samuel 14:39Vivit Dominus salvator Israël, quia si per Jonathan filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
1 Samuel 25:19dixitque pueris suis: Præcedite me: ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit.
2 Samuel 1:25[Quomodo ceciderunt fortes in prælio? Jonathas in excelsis tuis occisus est?