1 Samuel 14:13
Ascendit autem Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:7Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. + 26.7 Inimicos. ID. Occisi jejunio, oratione, et similibus; unde: Hoc genus non ejicitur nisi cum oratione et jejunio Matth. 17.. Corruent. LXX: In conspectu vestro morte vestra, scilicet mortificatis membris vestris, quæ sunt super terram, id est, fornicatione, immunditia, et hujusmodi Col. 3..
Deuteronomy 28:7Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. + 28.7 In conspectu tuo. Ut gaudeas: Lætabitur justus cum viderit vindictam Psal. 57..
Joshua 23:10Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.
Romans 8:31Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos? + 8.31 Si Deus pro nobis. AUG. Deus pro nobis ut prædestinaret nos ante quam essemus, ut vocaret nos cum aversi essemus, ut justificaret nos cum peccatores essemus, et glorificaret nos cum mortales essemus.