I Samuelis 14:15
Et factum est miraculum in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad prædandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 35:5Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
Judges 7:21stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt:
1 Samuel 13:23Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
2 Kings 7:6Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.
Job 18:11Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. + 18.11 Undique terrebunt. Quia sæpe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit.