I Samuelis 14:24
Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa: adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Et salvavit Dominus in die illa Israël: pugna autem pervenit usque ad Bethaven.
25omneque terræ vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.
Cross References
Leviticus 5:4Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, + 5.4 Anima quæ juraverit, etc. AUG., quæst. 2 in Levit. Quid est quod pro tacito perjurio, vel tacto morticino, vel aliquo immundo nullum sacrificium præcipitur? Pro eo vero quod quisque falsum nesciens jurat, agnam vel capram offerri decernit? an pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi? Omnibus enim enuntiatis intulit sacrificium expiationis. Intellexerit delictum. ISICH. Notandum quod delictum, etc., usque ad sicut sequentia ostendunt.
Numbers 21:2At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.
Joshua 6:17Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus. + 6.17 Sitque civitas ADAM., hom. 7. Custodite vos ab anathemate, etc., usque ad et populum Dei vinci faciunt.
Judges 1:28Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit.
Judges 11:30votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, + 11.30 Si tradideris filios Ammon. AUG., ibid. Quemlibet cogitaverit Jephte, non videtur filiam cogitasse; non enim diceret: heu me! filia mi impedisti me, etc. In icat enim se impeditum, ne illud quod cogitaverat impleret. Quem autem potuit cogitare qui filios non habebat? An conjugem cogitavit et ut hoc fieret Deus noluit et ut hoc non relinqueret impunitum; ne quis postea id auderet: et ut magna providentia ex hoc quod accidit magnum sacramentum Ecclesiæ figuraretur. Ex utroque ergo prophetia adaptata est? quod scilicet vovens cogitavit, et quod nolenti contingit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est. Sed quia hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, inulta non remansit voti temeritas, et virginitas Ecclesiæ figurata est, cui dicitur: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace Luc. 7.. AUG., quæst. 49. De Jephte filia solet esse magna quæstio, etc., usque ad ut omnia quæ post facta sunt tanquam opera Spiritus Domini qui super eum factus est, intelligenda videantur. ID. Sed inter laudabiles viros, etc., usque ad ut omnino evitetur, sed tantum ut differatur, laborat. ISID., in Jud., tom. 5. Jephte Christum significat, quia a facie fratrum suorum, id est Judæorum abscedens, in gentibus principatum accepit, quia omnia humanæ salutis sacramenta quasi juratus explevit: et carnem propriam quasi filiam pro salute Isræl obtulit. Juravit autem patri et vovit secundum illud: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob, quod scilicet sacramentum religionis in carnis suæ passione pro salute humani generis expleret. Hæc ergo ita per Christum acta sunt ut videantur pro religione juramenti esse completa.
Judges 21:5Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.