I Samuelis 14:27
Porro Jonathas non audierat cum adjuraret pater ejus populum: extenditque summitatem virgæ quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis: et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus. + 14.27 Porro Jonathas. Columbæ donum. Hic eos significat qui, accepta Spiritus sancti gratia, mundi parant spernere illecebras. Non enim potest contra allophylos spirituales, id est dæmones, viriliter pugnare, qui mundi dulcedinem nescit declinare. Illuminati sunt. RAB. ex Euch. Non ad videndum, etc., usque ad et fraternis orationibus indigere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 14:29Dixitque Jonathas: Turbavit pater meus terram: vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto:
1 Samuel 30:12sed et fragmen massæ caricarum, et duas ligaturas uvæ passæ. Quæ cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus.
Proverbs 25:26Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. + 25.26 Fons turbatus. Evenit sæpe, ut qui majori præditi scientia fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanæ concessum est, in insipientiæ foveam decidant, unde adjungit: