I Samuelis 14:3
Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 28:26Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.
1 Samuel 2:28Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël.
1 Samuel 4:21Et vocabit puerum Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo; + 4.21 Et vocavit. Cabhod, gloria; Icabhod, cecidit gloria. Translata est enim gloria capta arca, unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
1 Samuel 22:20Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David,