I Samuelis 14:32
et versus ad prædam tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra: comeditque populus cum sanguine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 9:4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. + 9.4 Carnem cum sanguine. ISID. Dantur eis cuncta animalia in escam, quia in vocatione gentium ad fidem nulla distantia est, quod in disco Petri figuratur. Sanguinem manducare prohibentur, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed effundatur per confessionem. Esus carnium concessus videtur post diluvium, propter infecunditatem terræ et hominis fragilitatem.
Leviticus 7:26Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
Leviticus 19:26Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. + 19.26 Non comedetis, etc. Totum Judæorum et gentilium radit fermentum. Unde nunc prohibet a legis servitute, nunc a gentilium errore. AUG. Non comedere super montes, est superbis cogitationibus non pasci, de quibus Isaias: Omnis mons et collis humiliabitur Isa. 40.. Non augurari volucribus, non attendere quæ rapiunt semen pietatis. Comam in rotundum tondere, est cogitationes dæmonibus consecrare. Barbam radere, est virtutis perfectionem corrumpere, ficte operando. Carnem non incidere, est delectationes non suscipere, quæ et animæ nocent et corpus corrumpunt. Stigmata, prava doctrina, quæ animæ infigitur et difficulter aboletur. Non augurabimini, etc. Per partem totum significat, omnes hujusmodi superstitiones condemnans. Qui enim talia curat observare, Deum videtur infamare, tanquam plus scientiæ avibus quam hominibus contulerit.
Deuteronomy 12:23Hoc solum cave, ne sanguinem comedas: sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus: + 12.23 Hoc solum cave. Ad litteram apostoli hoc præceperunt: Et in sanguine prohibetur homicidium, et odium fratrum. Qui enim odit fratrem suum homicida est I Joan. 3.. Sanguis enim eorum. Quia aliquod vitale est in sanguine, et per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes venas diffunditur: ipsum animam vocat, id est, corporis vitam, quæ morte finitur. Mystice autem innuitur, ut carnales homines a pristina conversatione discedentes, in unitate fidei et bonorum operum sociantes, eorum errores in usum nostrum non convertamus; sed effundamus, id est, per confessionem prolatos terrenæ fragilitati deputemus, et quasi indignos viris spiritualibus abjiciamus.
Ezekiel 33:25Idcirco dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram hæreditate possidebitis?
Acts 15:29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. + 15.29 Ut abstineatis vos, etc. TERT. Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.