bible.software › I Samuelis › I Samuelis 14 › I Samuelis 14:33
I Samuelis 14:33
Nuntiaverunt autem Sauli dicentes quod populus peccasset Domino, comedens cum sanguine. Qui ait: Prævaricati estis: volvite ad me jam nunc saxum grande. + 14.33 Populus peccasset Domino comedens. RAB. Peccasse Domino, etc., usque ad et cum sanguine comedisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then they told Saul, saying, Behold, the people sin against the LORD, in that they eat with the blood. And he said, Ye have transgressed: roll a great stone unto me this day.
In Context
32et versus ad prædam tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra: comeditque populus cum sanguine.
34Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem: et occiderunt ibi. + 14.34 Occidite super istud, etc. Ut fluat sanguis ad terram. Vel comedit cum sanguine, quia ante sacrificium vespertinum comederunt, quod post stragem usus erat fieri ante cibum. Vel in hoc peccaverunt ut placet quibusdam quod ad ostium tabernaculi victimas suas non duxerunt. Et occiderunt. Occisio animalium est baptisma, in quo vetus homo moritur. Ingens saxum, super quod fiebat occisio, fides est, sine qua non moritur vetus homo. Mactatio in terra, hæreticorum baptisma. Cujus sanguinem comedunt, quando absque purificatione peccatorum sibi lotos aggregant. Hæc animalia de Philisthæis capta significant aut de hæreticis reductos, aut de gentilitate conversos: illos imperiti rebaptizant; istos, aliter quam Ecclesia tradit, baptizant. Quos Christus velut Saul in fide sua quasi super saxum grande occidendos boves et oves, id est indifferentias hominum baptizari præcepit.
Read all of I Samuelis 14
Cross References
Matthew 7:5Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. + 7.5 Hypocrita, ejice. Hi enim odio et livore suscipiunt omnia accusare, et volunt videri consultores sine exemplo emendationis suæ. Non enim est idoneus doctor alii mederi, qui nondum se sanaverit.
This Verse In Other Editions
Study I Samuelis 14:33