The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 14 › I Samuelis 14:35

I Samuelis 14:35

Ædificavit autem Saul altare Domino, tuncque primum cœpit ædificare altare Domino. + 14.35 Tunc primum cœpit ædificare altare Domino, etc. Quia obedienter et recte. Superius vero cum increpatus est a Samuele, non dicitur ædificasse Domino, quia inobedienter ædificavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Saul built an altar unto the LORD: the same was the first altar that he built unto the LORD.

In Context

34Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem: et occiderunt ibi. + 14.34 Occidite super istud, etc. Ut fluat sanguis ad terram. Vel comedit cum sanguine, quia ante sacrificium vespertinum comederunt, quod post stragem usus erat fieri ante cibum. Vel in hoc peccaverunt ut placet quibusdam quod ad ostium tabernaculi victimas suas non duxerunt. Et occiderunt. Occisio animalium est baptisma, in quo vetus homo moritur. Ingens saxum, super quod fiebat occisio, fides est, sine qua non moritur vetus homo. Mactatio in terra, hæreticorum baptisma. Cujus sanguinem comedunt, quando absque purificatione peccatorum sibi lotos aggregant. Hæc animalia de Philisthæis capta significant aut de hæreticis reductos, aut de gentilitate conversos: illos imperiti rebaptizant; istos, aliter quam Ecclesia tradit, baptizant. Quos Christus velut Saul in fide sua quasi super saxum grande occidendos boves et oves, id est indifferentias hominum baptizari præcepit.

36Et dixit Saul: Irruamus super Philisthæos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum.

Read all of I Samuelis 14

Cross References

Judges 21:4Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt:

1 Samuel 7:12Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. + 7.12 Et posuit eum. Alia editio: inter Masphath novam et veterem et vocavit nomen ejus Abenezer, vel Abongener, id est lapis adjutorii. Hæc est medietas Salvatoris, per quam transeundum est a Masphath veteri ad novam, id est ab intentione qua exspectatur in carnali regno beatitudo falsa, ad intentionem qua per Novum Testamentum exspectatur in regno cœlorum beatitudo vera, qua quoniam nihil est melius hucusque adjuvat Deus. Masphath intentio sedentium. Lapis inter hæc, Christus inter intentionem Veteris Testamenti, et Evangelii prædicationem positus: ipse lapis propter firmitatem adjutorii, quia suos contra dæmones adjuvat dimicantes. Hucusque auxiliatus. Quia qui hos terminos transcendunt, ut hæretici, auxilium Dei non merentur.

Hosea 8:14Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 14:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 14:34I Samuelis 14I Samuelis 14:36 →