I Samuelis 14:36
Et dixit Saul: Irruamus super Philisthæos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 27:21Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. + 27.21 Pro hoc, etc. Moraliter instruimur, ut quisquis accipiat potestatem in populo secundum magisterium divinæ legis quæ in sacerdotis officio maxime commendatur vitam suam et subditorum ordinet atque regat.
Joshua 10:19vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. + 10.19 Vos autem nolite stare. ADAM., hom. 12. Bella Jesu et regum atque hostium strages, etc., usque ad: quia Dominus Deus tradidit vobis omnes inimicos in manus. ADAM., hom. 13. Omnia hæc in figura contingebant illis. Scripta sunt autem propter nos, etc., usque ad in hæreditatem terræ sanctæ in parte Isrælitica exstinctis hostibus nostris Ephes. 2..
1 Samuel 1:23Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. + 1.23 Precorque ut impleat Dominus. Quod vovisti, vel suum quod promisit per Heli. cum ait: Det tibi Deus petitionem, etc. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte. Et adduxit. Non vult Anna puerum ducere ad domum Dei antequam ablactetur: quia Ecclesia nullum ad sacerdotium provehit dum lactis infantiæ particeps est, non solidi cibi et intelligentiæ spiritalis capax. HIERON., lib. de Trad. Hebr. in lib. Reg. In Hebræo: Modio farinæ, sed vitio scriptorum depravatum est. Si enim cum tribus vitulis tres modios farinæ obtulit contra legem fecit, in qua dicitur: Vitulum de armento unum, arietem unum, agnos agniculos immaculatos septem, in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum. Hæc vero decima, pars decima ephi erat. Unde intelligitur, quod Elcana non obtulit tres modios farinæ, cum tribus vitulis, sed novem decimas.
1 Samuel 14:3Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.
Isaiah 58:2Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ; appropinquare Deo volunt. + 58.2 Quasi. Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes. Rogant. ID. Alia temeritas Judæorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.