I Samuelis 14:45
Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur. + 14.45 Qui fecit. Multum prosunt transacta bona. Nisi enim Jonathan præterita bona juvissent, imminentia mala non evasisset. Non enim injustus Deus ut obliviscatur bonorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
46Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim: porro Philisthiim abierunt in loca sua.
Cross References
1 Samuel 11:13Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.
1 Samuel 19:5Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa?
1 Kings 1:52Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
Nehemiah 9:27Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te, et tu de cælo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum.
Isaiah 29:20quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
Luke 21:18et capillus de capite vestro non peribit. + 21.18 Et capillus. Quasi dicat: Cur timetis ne pereat, quod incisum dolet, quandoquidem nec illuc potest perire in vobis, quod incisum non dolet? Caro enim incisa dolet, capillus non dolet.