I Samuelis 14:47
Et Saul, confirmato regno super Israël, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthæos: et quocumque se verterat, superabat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
46Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim: porro Philisthiim abierunt in loca sua.
48Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus.
Cross References
Genesis 19:37Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem. + 19.37 Vocavit nomen ejus Moab, etc. THEOD. Videtur hæc impudentior, quæ suum incestum ad posteros quoque transmittere voluit. Moab enim de patre significat: altera verecundior, quæ filio nomen indidit, Benammi, id est filius populi mei.
Genesis 36:1Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
Genesis 36:19Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
1 Samuel 11:11Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. + 11.11 Dispersi sunt. Quia congregatio pravorum, charitatis et fidei unitate non jungitur, abinvicem dissensione separatur; unde: Inimici tui, Domine, peribunt et dispergentur Psal. 91..
1 Samuel 13:1Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset: duobus autem annis regnavit super Israël. + 13.1 Filius unius anni, etc. RAB. Per anticipationem dicit de Isboseth filio Saul, etc., usque ad et non toto tempore vitæ suæ populum judicaverat ut alii.
2 Samuel 1:22[A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. + 1.22 A sanguine interfectorum. Sanguis et adeps robur præstant corpori, ita illi fortitudinem dabant subjectis, a quibus Saul et Jonathas interfecti sunt quasi non a rusticis. Vel ita Saul reprobatus est a Deo, et ab incircumcisis viliter interfectus, tanquam non esset unctus oleo, propter sanguinem interfectorum, scilicet septuaginta quinque sacerdotum qui Domino adipem adolebant, quos innoxios jussit Saul interfici. Sagitta. Jonathan et Saul bellicosos et fortissimos significat fuisse, et laudat in eis decorem formæ et constantiam animi. RAB.Allegorice. Pius propheta David figuraliter deflet Saul et Jonathan, etc., usque ad ne iterum ignominiose superati, gaudium inimicis faciant.