The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 15 › I Samuelis 15:11

I Samuelis 15:11

Pœnitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. + 15.11 Pœnitet me. GREG. in lib. Reg. Hac increpatione superbia regis abjicitur, etc., usque ad ut ad majora et semper ex humilitate ascendamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It repenteth me that I have set up Saul to be king: for he is turned back from following me, and hath not performed my commandments. And it grieved Samuel; and he cried unto the LORD all night.

In Context

10Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens:

12Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum quæ attulerat ex Amalec.

Read all of I Samuelis 15

Cross References

Genesis 6:6pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, + 6.6 Pœnituit eum quia, etc. GREG., Moral. lib. 5. Plerumque in sacro eloquio sapientes Dei consilium trahunt a sapientibus sæculi. Sic nunc, pro utilitate hominis, vocem in se passionis humanæ ipse conditor hominum sumit, cum constet quia qui cuncta, priusquam venerint, conspicit, nihil fecerit quod pœnitendo resipiscat. Ut ergo mirum non est, si spirituales plerumque utantur verbis carnalium, sic neque mirandum si ipse creator omnium, ut carnem pertrahat ad intellectum suum, in seipso carnis sermonem servet vel sumat.

1 Samuel 8:6Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.

1 Samuel 13:13Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum: + 13.13 Stulte egisti, nec. ID. Videtur quibusdam Saul inculpabiliter sacrificasse, etc., usque ad et ideo merito culpatur et stultitiæ arguitur. Quod si non fecisses. EUCH. in lib. Reg. ex Aug. Non sic accipiendum est quasi Dominus Saulem in æternum paraverit regnaturum, et hoc noluerit servare peccanti: sciebat enim peccaturum. Sed præparaverat regnum ejus, in quo esset figura regni æterni, unde addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non fuerat regnaturus in æternum; nec progenies ejus; ut saltem per posteros, alter alteri succedentes, videretur impleri quod dictum est in æternum.

1 Samuel 15:9Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea: quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.

1 Samuel 16:1Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.

1 Kings 9:6Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cæremonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 15:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 15:10I Samuelis 15I Samuelis 15:12 →