I Samuelis 15:12
Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum quæ attulerat ex Amalec.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino: implevi verbum Domini.
Cross References
Joshua 4:8Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
1 Samuel 7:12Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. + 7.12 Et posuit eum. Alia editio: inter Masphath novam et veterem et vocavit nomen ejus Abenezer, vel Abongener, id est lapis adjutorii. Hæc est medietas Salvatoris, per quam transeundum est a Masphath veteri ad novam, id est ab intentione qua exspectatur in carnali regno beatitudo falsa, ad intentionem qua per Novum Testamentum exspectatur in regno cœlorum beatitudo vera, qua quoniam nihil est melius hucusque adjuvat Deus. Masphath intentio sedentium. Lapis inter hæc, Christus inter intentionem Veteris Testamenti, et Evangelii prædicationem positus: ipse lapis propter firmitatem adjutorii, quia suos contra dæmones adjuvat dimicantes. Hucusque auxiliatus. Quia qui hos terminos transcendunt, ut hæretici, auxilium Dei non merentur.
1 Samuel 25:2Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille capræ: et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.
2 Samuel 23:35Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
2 Chronicles 26:10Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.