I Samuelis 15:2
Hæc dicit Dominus exercituum: Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 17:8Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. + 17.8 Venit autem Amalec, etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismæl, a quo Amalecitæ, qui et Ismælitæ sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens vel lambens sanguinem, et significat diabolum, qui sanctos de Ægypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de cœlo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suæ jam perfectus implevit; et tu ergo cum cœperis manducare manna, panem cœlestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinæ spiritualis accesseris, exspecta pugnam, præpara te ad bellum.
Numbers 24:20Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.] + 24.20 Principium. Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec. ORIG. Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quæ a Deo populum declinat, exponatur.
Jeremiah 31:34et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius. + 31.34 Et non docebit. Ut non quærant Judaicos magistros et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen templum Dei fuerint, et spiritus Dei habitaverit in ipsis, qui spirat ubi vult, et diversas habet gratias: Notitia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est. Omnes enim cognoscent. HIER. Quia omnes erunt etc., usque ad non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit.
Amos 8:7Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.