I Samuelis 15:22
Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. + 15.22 Melior est, etc. RAB. in lib. Reg. Quia per victimas aliena caro, etc., usque ad Paulus autem audacter dicit: Ego non solum ligari in Jerusalem, sed etiam mori paratus sum Act. 21..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:
Psalms 40:6Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? + 40.6 Inimici mei. CASS. Dominus de passione sua, quæ secundum egenum fuit. AUG. Inimici mei. Hæc de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit. 1
Ecclesiastes 5:1[Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. + 5.1 Ne temere, Deus. Quia omnia audit et videt, et stultitiam tuam arguit quamvis ipse in cœlo, et tu in terra.
Jeremiah 7:22quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum et victimarum: + 7.22 Quia non sum locutus. ID. Manifeste ostendit, quia primum decalogum dederit, etc., usque ad necessaria ergo fuit gratia evangelica, quæ eos non merito suo, sed Dei misericordia conservaret.
Jeremiah 11:7quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam. + 11.7 Quia contestans, etc. Usque, ut facerent hæc, in Septuaginta non habentur. Quod sequitur: Et non fecerunt, ab ipsis: in fine superioris capituli positum est. Audite verba pacti hujus, etc.