I Samuelis 15:26
Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël. + 15.26 Non revertar. ID. Alia editio, etc., usque ad hic minatur et non permanet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.
Cross References
Genesis 43:11Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. + 43.11 Modicum resinæ et mellis et storacis, etc. HIER. Quæst. Hebr., tom. 3 Aliquid resinæ, et mellis, etc., usque ad eo quod in illo sunt aromata diversa condita.
1 Samuel 13:14sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus. + 13.14 Sed nequaquam. Reprobatio Saulis, ablatio regni Judæorum. David ei superstes, Christus populo Judæorum successurus. Quæsivit sibi. Non quasi ubi sit nesciens, sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quærit. Non solum enim Deo Patri, sed ipsi quoque Unigenito, qui venit quærere quod perierat, sic jam non eramus ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. Quæret ergo sibi, dixit: suum habebit, unde in Latina lingua hoc verbum accipit præpositionem, et acquirit dicitur; quod satis apertum est. Sine præpositione etiam quærere intelligitur acquirere, ex quo lucra vocantur quæstus. Virum juxta cor. David significat, vel ipsum mediatorem Novi Testamenti, qui figurabatur in chrismate in quo unctus est David, et progenies ejus. RAB. Diabolus quoque per paganos, etc., usque ad sed futuram inquirimus.
1 Samuel 15:31Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum.
2 Samuel 7:15Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.
Hosea 4:6Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
Luke 24:28Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. + 24.28 Et ipse, etc. Mane nobiscum, etc. Talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Probandi erant, si hunc quem nondum ut Deum diligebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed quia extranei a claritate esse non possunt, cum quibus veritas gradiebatur, ad hospitium vocant, imo cogunt. Quo exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium sunt vocandi, sed etiam trahendi.