The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 15 › I Samuelis 15:28

I Samuelis 15:28

Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. + 15.28 Scidit. Quamvis postea regnaverit quadraginta annis, sed tunc promeruit ut a stirpe sua scinderetur, et traderetur meliori, id est, David, et a Saul, id est, Judæis aufertur regnum, et traditur Christo. Corrigit regem de inobedientia, quia mandatum Domini non implevit, et prædicit amissionem regni. Merito autem regnum perdit, qui tenere nescit. Ille autem bene regit, qui superiori obedit et inferioribus auctoritatem suam anteponit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Samuel said unto him, The LORD hath rent the kingdom of Israel from thee this day, and hath given it to a neighbour of thine, that is better than thou.

In Context

27Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ et scissa est. + 15.27 Ille autem. Sicut in passione Domini pontifex vestimentum scidit, ita et Saul vestem prophetæ. Per utramque enim potestatem, regalem scilicet et sacerdotalem, scissio facta monstrat regnum Judæorum et sacerdotium stare non posse, quia verum regem et sacerdotem, id est Christum, noluerant recipere. RAB. ex Aug. Iste cui dixit, etc., usque ad non secundum humani generis unam eamdemque naturam.

29Porro triumphator in Israël non parcet, et pœnitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat pœnitentiam.

Read all of I Samuelis 15

Cross References

1 Samuel 2:7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. + 2.7 Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.

1 Samuel 16:12Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum: ipse est enim.

1 Samuel 25:30Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël,

2 Samuel 3:10ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabee.

1 Kings 11:30Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.

Jeremiah 27:5Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. + 27.5 Terram et homines. Ordo contrarius, in Genesi prius fiunt animantia, homo postea; hic autem prius hominem nominat, postea quæ sunt ei subjecta. In fortitudine. Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et dedi, etc. Significat quod humano generi omnia per gratiam sunt tributa.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 15:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 15:27I Samuelis 15I Samuelis 15:29 →