The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 15 › I Samuelis 15:33

I Samuelis 15:33

Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis. + 15.33 Et in frusta. Cum legunt quidam in Scripturis, quod sancti nulli hostium parcant, dicunt eos crudeles, nec intelligunt in his verbis obumbrata mysteria: ut pugnantes, scilicet, adversus vitia nullum penitus relinquamus. Si enim pepercerimus reputabitur nobis in culpam, sicut Sauli, qui regem Amalec vivum reservavit. Sancti vero, sicut Samuel, nullum peccatum dimittunt impunitum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Samuel said, As thy sword hath made women childless, so shall thy mother be childless among women. And Samuel hewed Agag in pieces before the LORD in Gilgal.

In Context

32Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors?

34Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.

Read all of I Samuelis 15

Cross References

Genesis 9:6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.

Exodus 21:24oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

Numbers 25:7Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, + 25.7 Quod cum, etc. ORIG. Hæc ædificaverunt priorem populum, etc., usque ad et propitius nobis fiat Deus per verum Phineem Dominum nostrum Jesum Christum. Arrepto pugione. Significat per crucem Christi non solum idololatriam, sed et omnem carnis affectum vel concupiscentiam perimi, et sic Deum placari.

1 Samuel 10:8Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias. + 10.8 Septem diebus, subauditur in consecratione regni tui, sicut in consecratione sacerdotum septem diebus offerebantur victimæ.

Isaiah 34:6Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. + 34.6 In Bosra. ID. In civitate mundi contra Deum munita. Bosra enim munita, vel ex Deo; mundus enim voluntate Domini firmatur; unde: Ipse super maria fundavit eum: et: Ego confirmavi columnas ejus. Bosram et Edom, Hebræorum magistri, Romam volunt intelligi, et omnia de ipsa dici quæ sequenti continentur capitulo.

Matthew 7:2In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. + 7.2 In quo enim. Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: In qua mensura. Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. In qua mensura. Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in æternum. Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur pœnam debitam incurras. Juste qui æternaliter peccato perfrui volunt, æternam pœnam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Samuelis 15:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 15:32I Samuelis 15I Samuelis 15:34 →